Encontrados 4347 resultados para: Fe
nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum quod filii Israël præpararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent (Liber Iudith 5, 1)
denique Chananeum regem et Jebuseum et Ferezeum et Hettheum et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt (Liber Iudith 5, 20)
si autem non est offensio populi hujus coram Deo suo non poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et erimus in obprobrium universæ terræ (Liber Iudith 5, 25)
et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum dicentes ad alterutrum (Liber Iudith 5, 26)
factum est autem cum cessassent loqui indignatus Holofernis vehementer dixit ad Achior (Liber Iudith 6, 1)
quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor (Liber Iudith 6, 2)
tunc Holofernis præcepit servis suis ut conprehenderent Achior ut ducerent eum in Bethuliam et traderent eum in manu filiorum Israël (Liber Iudith 6, 7)
et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii (Liber Iudith 6, 8)
in medio itaque seniorum et in conspectu omnium Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum (Liber Iudith 6, 12)
quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est (Liber Iudith 6, 13)
tunc Ozias finito consilio suscepit eum in domum suam et fecit cenam magnam (Liber Iudith 6, 19)
et vocatis omnibus presbyteris simul expleto jejunio refecerunt (Liber Iudith 6, 20)