Mosaico decorativo

Encontrados 4347 resultados para: Fe

  • erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri (Liber II Paralipomenon 9, 13)

  • excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiæ et satrapæ terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni (Liber II Paralipomenon 9, 14)

  • fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur (Liber II Paralipomenon 9, 15)

  • fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 9, 17)

  • siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos (Liber II Paralipomenon 9, 21)

  • et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos (Liber II Paralipomenon 9, 24)

  • profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem (Liber II Paralipomenon 10, 1)

  • misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)

  • sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Judam et Beniamin (Liber II Paralipomenon 11, 12)

  • qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmonum vitulorumque quos fecerat (Liber II Paralipomenon 11, 15)

  • recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • pro quibus fecit rex æneos et tradidit illos principibus scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii (Liber II Paralipomenon 12, 10)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina