Encontrados 413 resultados para: Faciem

  • et ait Urias ad David arca et Israël et Juda habitant in papilionibus et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea per salutem tuam et per salutem animæ tuæ quod non faciam rem hanc (Liber II Samuelis 11, 11)

  • cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui (Liber II Samuelis 14, 22)

  • dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 24)

  • mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit (Liber II Samuelis 14, 28)

  • et respondit Absalom ad Joab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meæ interficiat me (Liber II Samuelis 14, 32)

  • ingressus Joab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terræ coram eo osculatusque est rex Absalom (Liber II Samuelis 14, 33)

  • fuit autem ibi prœlium dispersum super faciem omnis terræ et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa (Liber II Samuelis 18, 8)

  • nunc ergo petitionem unam deprecor a te ne confundas faciem meam quæ dixit ad eum loquere (Liber I Regum 2, 16)

  • dixitque ei petitionem unam parvulam ego deprecor a te ne confundas faciem meam dixit ei rex pete mater mi neque enim fas est ut avertam faciem tuam (Liber I Regum 2, 20)

  • et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis juxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi (Liber I Regum 6, 3)

  • convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiæ Israël omnis enim ecclesia Israël stabat (Liber I Regum 8, 14)

  • ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris (Liber I Regum 8, 40)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina