Encontrados 3839 resultados para: Fac
dixit ad Nœ finis universæ carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra (Liber Genesis 6, 13)
fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus (Liber Genesis 6, 14)
et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius (Liber Genesis 6, 15)
fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcæ pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea (Liber Genesis 6, 16)
sed et de volatilibus cæli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universæ terræ (Liber Genesis 7, 3)
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Liber Genesis 7, 12)
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra (Liber Genesis 7, 17)
emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ (Liber Genesis 8, 8)
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra (Liber Genesis 8, 14)
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo (Liber Genesis 9, 6)
at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)
factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa (Liber Genesis 10, 19)