Mosaico decorativo

Encontrados 4218 resultados para: Eum

  • et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me (Liber I Samuelis 16, 17)

  • et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)

  • hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastæ ejus sescentos siclos habebat ferri et armiger ejus antecedebat eum (Liber I Samuelis 17, 7)

  • si quiverit pugnare mecum et percusserit me erimus vobis servi si autem ego prævaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis (Liber I Samuelis 17, 9)

  • omnes autem Israhelitæ cum vidissent virum fugerunt a facie ejus timentes eum valde (Liber I Samuelis 17, 24)

  • et dixit unus quispiam de Israël num vidisti virum hunc qui ascendit ad exprobrandum enim Israheli ascendit virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël (Liber I Samuelis 17, 25)

  • et ait David ad viros qui stabant secum dicens quid dabitur viro qui percusserit Philistheum hunc et tulerit obprobrium de Israël quis est enim hic Philistheus incircumcisus qui exprobravit acies Dei viventis (Liber I Samuelis 17, 26)

  • referebat autem ei populus eundem sermonem dicens hæc dabuntur viro qui percusserit eum (Liber I Samuelis 17, 27)

  • ad quem cum fuisset adductus locutus est ei non concidat cor cujusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philistheum (Liber I Samuelis 17, 32)

  • et ait Saul ad David non vales resistere Philistheo isti nec pugnare adversum eum quia puer es hic autem vir bellator ab adulescentia sua (Liber I Samuelis 17, 33)

  • et induit Saul David vestimentis suis et inposuit galeam æream super caput ejus et vestivit eum lorica (Liber I Samuelis 17, 38)

  • et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversum Philistheum (Liber I Samuelis 17, 40)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina