Encontrados 4218 resultados para: Eum
quanto plus anni remanserint post jobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi (Liber Leviticus 25, 16)
nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 25, 17)
quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum jobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum (Liber Leviticus 25, 28)
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum (Liber Leviticus 25, 35)
ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te (Liber Leviticus 25, 36)
si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum (Liber Leviticus 25, 39)
sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum jobeleum operabitur apud te (Liber Leviticus 25, 40)
ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum (Liber Leviticus 25, 43)
post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum (Liber Leviticus 25, 48)
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jobeleum et pecunia qua venditus fuerat juxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata (Liber Leviticus 25, 50)
si plures fuerint anni qui remanent usque ad jobeleum secundum hos reddet et pretium (Liber Leviticus 25, 51)
quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo (Liber Leviticus 25, 53)