Encontrados 4218 resultados para: Eum
et cum audisset de Jesu misit ad eum seniores Judæorum rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus (Evangelium secundum Lucam 7, 3)
at illi cum venissent ad Jesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi præstes (Evangelium secundum Lucam 7, 4)
Jesus autem ibat cum illis et cum jam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres (Evangelium secundum Lucam 7, 6)
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
cum autem venissent ad eum viri dixerunt Johannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus (Evangelium secundum Lucam 7, 20)
hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Johannis (Evangelium secundum Lucam 7, 29)
videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est (Evangelium secundum Lucam 7, 39)
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
oleo caput meum non unxisti hæc autem unguento unxit pedes meos (Evangelium secundum Lucam 7, 46)
cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
interrogabant autem eum discipuli ejus quæ esset hæc parabola (Evangelium secundum Lucam 8, 9)