Encontrados 4218 resultados para: Eum
ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud (Liber Exodus 8, 23)
dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 1)
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)
idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (Liber Exodus 9, 16)
adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere (Liber Exodus 9, 17)
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum (Liber Exodus 9, 30)
linum ergo et hordeum læsum est eo quod hordeum esset virens et linum jam folliculos germinaret (Liber Exodus 9, 31)
introjerunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 10, 3)
sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuos (Liber Exodus 10, 4)
dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit Ægyptus (Liber Exodus 10, 7)
quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos (Liber Exodus 10, 16)
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam (Liber Exodus 10, 17)