Encontrados 4218 resultados para: Eum
et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas audierat enim quod esset gentis judææ magisque voluit omnem Judæorum qui erant in regno Asueri perdere nationem (Liber Esther 3, 6)
tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Judæorum (Liber Esther 3, 10)
dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo age quod tibi placet (Liber Esther 3, 11)
ingressæ sunt autem puellæ Hester et eunuchi nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit (Liber Esther 4, 4)
accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat præcepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc faceret (Liber Esther 4, 5)
egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea civitatis ante ostium palatii (Liber Esther 4, 6)
exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut reginæ ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo (Liber Esther 4, 8)
omnes servi regis et cunctæ quæ sub dicione ejus sunt norunt provinciæ quod sive vir sive mulier invocatus interius atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiæ atque ita possit vivere ego igitur quomodo ad regem intrare potero quæ triginta jam diebus non sum vocata ad eum (Liber Esther 4, 11)
egressus est itaque illo die Aman lætus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suæ indignatus est valde (Liber Esther 5, 9)
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset (Liber Esther 5, 11)
et cum hæc omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Judæum sedentem ante fores regias (Liber Esther 5, 13)
ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum jugulare cupientium (Liber Esther 6, 2)