Encontrados 4218 resultados para: Eum
dixit eis ite et videte ubi sit ut mittam et capiam eum adnuntiaveruntque ei dicentes ecce in Dothan (Liber II Regum 6, 13)
hostes vero descenderunt ad eum porro Heliseus oravit Dominum dicens percute obsecro gentem hanc cæcitate percussitque eos Dominus ne viderent juxta verbum Helisei (Liber II Regum 6, 18)
dixitque rex Israël ad Heliseum cum vidisset eos numquid percutiam eos pater mi (Liber II Regum 6, 21)
cumque rex Israël transiret per murum mulier exclamavit ad eum dicens salva me domine mi rex (Liber II Regum 6, 26)
mulier ista dixit mihi da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras (Liber II Regum 6, 28)
coximus ergo filium meum et comedimus dixique ei die altera da filium tuum ut comedamus eum quæ abscondit filium suum (Liber II Regum 6, 29)
et ait hæc mihi faciat Deus et hæc addat si steterit caput Helisei filii Saphat super eum hodie (Liber II Regum 6, 31)
Heliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo præmisit itaque virum et antequam veniret nuntius ille dixit ad senes numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic ut præcidatur caput meum videte ergo cum venerit nuntius cludite ostium et non sinatis eum introire ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est (Liber II Regum 6, 32)
et adhuc illo loquente eis apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait ecce tantum malum a Domino est quid amplius expectabo a Domino (Liber II Regum 6, 33)
porro rex ducem illum in cujus manu incubuerat constituit ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est juxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum (Liber II Regum 7, 17)
evenit ergo ei sicut prædictum erat et conculcavit eum populus in porta et mortuus est (Liber II Regum 7, 20)
et ait rex ad Azaël tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de infirmitate mea hac (Liber II Regum 8, 8)