Encontrados 262 resultados para: Et In Sacerdotibus: Tabernaculum Testimonii
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus (Liber Deuteronomii 17, 18)
scripsit itaque Moses legem hanc et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi qui portabant arcam fœderis Domini et cunctis senioribus Israhelis (Liber Deuteronomii 31, 9)
et ait Dominus ad Mosen ecce prope sunt dies mortis tuæ voca Josue et state in tabernaculo testimonii ut præcipiam ei abierunt ergo Moses et Josue et steterunt in tabernaculo testimonii (Liber Deuteronomii 31, 14)
tu autem præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis state in ea (Liber Iosue 3, 8)
præcipe sacerdotibus qui portant arcam fœderis ut ascendant de Jordane (Liber Iosue 4, 16)
misit ergo Josue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul (Liber Iosue 7, 22)
tollens itaque Josue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque ejus et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israël cum eo duxerunt eos ad vallem Achor (Liber Iosue 7, 24)
congregatique sunt omnes filii Israël in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta (Liber Iosue 18, 1)
hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram (Liber Iosue 19, 51)
quod si putatis inmundam esse terram possessionis vestræ transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis ædificato altari præter altare Domini Dei vestri (Liber Iosue 22, 19)
absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et ejus vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas præter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum ejus (Liber Iosue 22, 29)
egressa igitur Jaël in occursum Sisaræ dixit ad eum intra ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum ejus et opertus ab ea pallio (Liber Iudicum 4, 18)