Encontrados 457 resultados para: Esset
sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Judæis præstantes (Liber II Maccabaeorum 10, 29)
quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur extendens manum ad templum (Liber II Maccabaeorum 14, 32)
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in cælum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum hæc dicentes (Liber II Maccabaeorum 14, 34)
et cum jam omnes sperarent judicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiæ equitesque oportuno in loco conpositi (Liber II Maccabaeorum 15, 20)
suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 35)
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 17)
dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 1)
cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ (Liber Ecclesiastes 2, 3)
sapientis oculi in capite ejus stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus (Liber Ecclesiastes 2, 14)
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)
et cognovi quod non esset melius nisi lætari et facere bene in vita sua (Liber Ecclesiastes 3, 12)
laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ quos dedit ei Deus sub sole (Liber Ecclesiastes 8, 15)
