Encontrados 944 resultados para: Erit
qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel (Liber Proverbiorum 28, 18)
vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens (Liber Proverbiorum 28, 20)
vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis est erit ad peccata proclivior (Liber Proverbiorum 29, 22)
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo (Liber Ecclesiastes 1, 11)
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)
non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus (Liber Ecclesiastes 2, 16)
et dixi in corde meo justum et impium judicabit Deus et tempus omni rei tunc erit (Liber Ecclesiastes 3, 17)
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit (Liber Ecclesiastes 5, 13)
attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem ejus (Liber Ecclesiastes 8, 12)
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia (Liber Ecclesiastes 10, 10)
si repletæ fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit (Liber Ecclesiastes 11, 3)
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (Liber Ecclesiastes 11, 6)