Encontrados 944 resultados para: Erit
vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit (Liber Numeri 19, 15)
si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus (Liber Numeri 19, 16)
atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam (Liber Numeri 19, 19)
erit hoc præceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam (Liber Numeri 19, 21)
quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quæ horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum (Liber Numeri 19, 22)
dixeruntque filii Israël per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod justum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus (Liber Numeri 20, 19)
fluet aqua de situla ejus et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex ejus et auferetur regnum illius (Liber Numeri 24, 7)
accubans dormivit ut leo et quasi leæna quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur (Liber Numeri 24, 9)
et erit Idumea possessio ejus hereditas Seir cedet inimicis suis Israël vero fortiter aget (Liber Numeri 24, 18)
de Jacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis (Liber Numeri 24, 19)
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël (Liber Numeri 25, 13)
pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israël cum eo et cetera multitudo (Liber Numeri 27, 21)