Encontrados 1225 resultados para: Ergo
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Judæorum (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
dicebat ergo ad turbas quæ exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira (Evangelium secundum Lucam 3, 7)
facite ergo fructus dignos pænitentiæ et ne cœperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
jam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur (Evangelium secundum Lucam 3, 9)
et interrogabant eum turbæ dicentes quid ergo faciemus (Evangelium secundum Lucam 3, 10)
tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est (Evangelium secundum Lucam 6, 36)
cui ergo similes dicam homines generationis hujus et cui similes sunt (Evangelium secundum Lucam 7, 31)
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo (Evangelium secundum Lucam 8, 18)
exierunt ergo dæmonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per præceps in stagnum et suffocatus est (Evangelium secundum Lucam 8, 33)
et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem (Evangelium secundum Lucam 10, 2)