Encontrados 157 resultados para: Ephraim

  • in tantum ut filii Ammon Jordane transmisso vastarent Judam et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israël nimis (Liber Iudicum 10, 9)

  • ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Jepthæ quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam (Liber Iudicum 12, 1)

  • vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse (Liber Iudicum 12, 4)

  • occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis per quæ Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditæ numquid Ephrateus es quo dicente non sum (Liber Iudicum 12, 5)

  • interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia (Liber Iudicum 12, 6)

  • mortuusque est ac sepultus in Farathon terræ Ephraim in monte Amalech (Liber Iudicum 12, 15)

  • fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas (Liber Iudicum 17, 1)

  • egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha (Liber Iudicum 17, 8)

  • miserunt igitur filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi (Liber Iudicum 18, 2)

  • inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha (Liber Iudicum 18, 13)

  • fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Juda (Liber Iudicum 19, 1)

  • et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina