Encontrados 2198 resultados para: Eos
et juxta eos ædificavit Meletias Gabaonites et Jadon Meronathites viri de Gabaon et Maspha pro duce qui erat in regione trans Flumen (Liber Nehemiae 3, 7)
et juxta eos ædificavit Jejada filius Aromath contra domum suam et juxta eum ædificavit Attus filius Asebeniæ (Liber Nehemiae 3, 10)
post eos ædificavit Seddo filius Emmer contra domum suam et post eum ædificavit Semeja filius Secheniæ custos portæ orientalis (Liber Nehemiae 3, 29)
et dixit coram fratribus suis et frequentia Samaritanorum quid Judæi inbecilli faciunt num dimittent eos gentes num sacrificabunt et conplebunt in una die numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris qui conbusti sunt (Liber Nehemiae 4, 2)
audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)
et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos (Liber Nehemiae 4, 9)
et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus (Liber Nehemiae 4, 11)
factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos (Liber Nehemiae 4, 12)
et factum est a die illa media pars juvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceæ et scuta et arcus et loricæ et principes post eos in omni domo Juda (Liber Nehemiae 4, 16)
cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)
et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros judæos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent (Liber Nehemiae 5, 8)
dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris (Liber Nehemiae 5, 9)