Encontrados 2198 resultados para: Eos
cujus manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio (Liber Deuteronomii 2, 15)
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad prœlium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 19)
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in præsens (Liber Deuteronomii 2, 22)
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illis (Liber Deuteronomii 2, 23)
tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem (Liber Deuteronomii 3, 3)
et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos (Liber Deuteronomii 3, 6)
ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis (Liber Deuteronomii 3, 22)
nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris (Liber Deuteronomii 4, 7)
diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos (Liber Deuteronomii 4, 10)
quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto (Liber Deuteronomii 4, 37)
non habebis deos alienos in conspectu meo (Liber Deuteronomii 5, 7)
quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum (Liber Deuteronomii 5, 29)