Encontrados 2198 resultados para: Eos
et percutiam eis fœdus in die illa cum bestia agri et cum volucre cæli et cum reptili terræ et arcum et gladium et bellum conteram de terra et dormire eos faciam fiducialiter (Prophetia Osee 2, 18)
et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israël et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum (Prophetia Osee 3, 1)
populus meus in ligno suo interrogavit et baculus ejus adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo (Prophetia Osee 4, 12)
quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine (Prophetia Osee 4, 16)
in Domino prævaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis (Prophetia Osee 5, 7)
facti sunt principes Juda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam (Prophetia Osee 5, 10)
propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et judicia tua quasi lux egredientur (Prophetia Osee 6, 5)
et ne forte dicant in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordatum nunc circumdederunt eos adinventiones suæ coram facie mea factæ sunt (Prophetia Osee 7, 2)
quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flammæ (Prophetia Osee 7, 6)
et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum quasi volucrem cæli detraham eos cædam eos secundum auditionem cœtus eorum (Prophetia Osee 7, 12)
væ eis quoniam recesserunt a me vastabuntur quia prævaricati sunt in me et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia (Prophetia Osee 7, 13)
sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos et quiescent paulisper ab onere regis et principum (Prophetia Osee 8, 10)