Encontrados 2198 resultados para: Eos
a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 41, 18)
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)
et dixit ad eos hæc dicit Dominus Deus Israël ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus (Liber Ieremiae 42, 9)
omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos (Liber Ieremiae 42, 17)
sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis cernentibus viris judæis (Liber Ieremiae 43, 9)
et dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos (Liber Ieremiae 43, 10)
propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri (Liber Ieremiae 44, 3)
et misi ad vos omnes servos meos prophetas de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis hujus quam odi (Liber Ieremiae 44, 4)
ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Ægypti gladio et fame donec penitus consumantur (Liber Ieremiae 44, 27)
mercennarii quoque ejus qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati versi sunt et fugerunt simul nec stare potuerunt quia dies interfectionis eorum venit super eos tempus visitationis eorum (Liber Ieremiae 46, 21)
dixit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ et super Pharao et super Ægyptum et super deos ejus et super reges ejus et super Pharao et super eos qui confidunt in eo (Liber Ieremiae 46, 25)
et dabo eos in manu quærentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum ejus et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 26)