Mosaico decorativo

Encontrados 2334 resultados para: Enim

  • omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis præceptis ut pueri tui custodirentur inlæsi (Liber Sapientiae 19, 6)

  • tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos (Liber Sapientiae 19, 9)

  • memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum (Liber Sapientiae 19, 10)

  • in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fluminum juste enim patiebantur secundum suas nequitias (Liber Sapientiae 19, 12)

  • in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est æstimare et ex ipso certo visu (Liber Sapientiae 19, 17)

  • agrestia enim in aquatica convertebantur et quæcumque erant natantia in terram transiebant (Liber Sapientiae 19, 18)

  • flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quæ facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis (Liber Sapientiae 19, 20)

  • radix sapientiæ est timere Dominum rami enim illius longevi (Liber Ecclesiasticus 1, 25)

  • nam qui sine timore est non poterit justificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est (Liber Ecclesiasticus 1, 28)

  • sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi (Liber Ecclesiasticus 1, 34)

  • secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso (Liber Ecclesiasticus 2, 23)

  • Deus enim honoravit patrem in filiis et judicium matris exquirens in filios (Liber Ecclesiasticus 3, 3)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina