Encontrados 2334 resultados para: Enim
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in cælo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui (Liber Ecclesiastes 5, 1)
si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde (Liber Ecclesiastes 5, 3)
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit (Liber Ecclesiastes 5, 13)
non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus (Liber Ecclesiastes 5, 19)
frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen ejus (Liber Ecclesiastes 6, 4)
melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)
ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio (Liber Ecclesiastes 7, 11)
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo (Liber Ecclesiastes 7, 13)
in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Liber Ecclesiastes 7, 21)
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis (Liber Ecclesiastes 7, 23)
viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum (Liber Ecclesiastes 9, 5)