Encontrados 2334 resultados para: Enim
et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii (Liber Deuteronomii 32, 20)
non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt judices (Liber Deuteronomii 32, 31)
confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua juravi patribus suis ut traderem eam illis (Liber Iosue 1, 6)
et hæc audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum (Liber Iosue 2, 11)
dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim ejus herebat muro (Liber Iosue 2, 15)
illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quærentes enim per omnem viam non reppererunt eos (Liber Iosue 2, 22)
dixitque Josue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia (Liber Iosue 3, 5)
solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum (Liber Iosue 5, 16)
cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem (Liber Iosue 6, 16)
sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus (Liber Iosue 6, 17)
surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum hæc enim dicit Dominus Deus Israël anathema in medio tui est Israël non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere (Liber Iosue 7, 13)
vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui (Liber Iosue 7, 21)
