Mosaico decorativo

Encontrados 2974 resultados para: End

  • sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22, 13)

  • quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed juxta numerum annorum jobelei emes ab eo (Liber Leviticus 25, 14)

  • et juxta supputationem frugum vendet tibi (Liber Leviticus 25, 15)

  • quanto plus anni remanserint post jobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi (Liber Leviticus 25, 16)

  • unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis condicione vendetur (Liber Leviticus 25, 24)

  • si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus ejus potest redimere quod ille vendiderat (Liber Leviticus 25, 25)

  • sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire (Liber Leviticus 25, 26)

  • conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam (Liber Leviticus 25, 27)

  • quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum jobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum (Liber Leviticus 25, 28)

  • qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus (Liber Leviticus 25, 29)

  • sin autem in villa fuerit domus quæ muros non habet agrorum jure vendetur si ante redempta non fuerit in jobeleo revertetur ad dominum (Liber Leviticus 25, 31)

  • si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum (Liber Leviticus 25, 39)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina