Encontrados 2974 resultados para: End
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis jussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra (Actus Apostolorum 23, 10)
adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi (Actus Apostolorum 23, 19)
post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore qui adierunt præsidem adversus Paulum (Actus Apostolorum 24, 1)
qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus (Actus Apostolorum 24, 6)
potes enim cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim ex quo ascendi adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 24, 11)
in hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper (Actus Apostolorum 24, 16)
distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos (Actus Apostolorum 24, 22)
Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Cæsarea (Actus Apostolorum 25, 1)
postulantes gratiam adversum eum ut juberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via (Actus Apostolorum 25, 3)
qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum (Actus Apostolorum 25, 5)
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Cæsaream et altera die sedit pro tribunali et jussit Paulum adduci (Actus Apostolorum 25, 6)
qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Judæi multas et graves causas obicientes quas non poterant probare (Actus Apostolorum 25, 7)
