Encontrados 2974 resultados para: End
murmurabant ergo Judæi de illo quia dixisset ego sum panis qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 41)
et dicebant nonne hic est Jesus filius Joseph cujus nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
hic est panis de cælo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur (Evangelium secundum Ioannem 6, 50)
ego sum panis vivus qui de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 51)
hic est panis qui de cælo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius (Evangelium secundum Ioannem 6, 63)
vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est (Evangelium secundum Ioannem 7, 8)
ut autem ascenderunt fratres ejus tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
jam autem die festo mediante ascendit Jesus in templum et docebat (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
quærebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora ejus (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
audierunt Pharisæi turbam murmurantem de illo hæc et miserunt principes et Pharisæi ministros ut adprehenderent eum (Evangelium secundum Ioannem 7, 32)
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
