Mosaico decorativo

Encontrados 2318 resultados para: Eli

  • cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum accedens Helias propheta ait Domine Deus Abraham Isaac et Israël hodie ostende quia tu es Deus Israël et ego servus tuus et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc (Liber I Regum 18, 36)

  • dixitque Helias ad eos adprehendite prophetas Baal et ne unus quidem fugiat ex eis quos cum conprehendissent duxit eos Helias ad torrentem Cison et interfecit eos ibi (Liber I Regum 18, 40)

  • et ait Helias ad Ahab ascende comede et bibe quia sonus multæ pluviæ est (Liber I Regum 18, 41)

  • ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)

  • et manus Domini facta est super Heliam accinctisque lumbis currebat ante Ahab donec veniret in Hiezraël (Liber I Regum 18, 46)

  • nuntiavit autem Ahab Hiezabel omnia quæ fecerat Helias et quomodo occidisset universos prophetas gladio (Liber I Regum 19, 1)

  • misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens hæc mihi faciant dii et hæc addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis (Liber I Regum 19, 2)

  • timuit ergo Helias et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas venitque in Bersabee Juda et dimisit ibi puerum suum (Liber I Regum 19, 3)

  • et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam juniperum petivit animæ suæ ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei (Liber I Regum 19, 4)

  • cumque venisset illuc mansit in spelunca et ecce sermo Domini ad eum dixitque illi quid hic agis Helia (Liber I Regum 19, 9)

  • at ille respondit zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum quia dereliquerunt pactum Domini filii Israël altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio et derelictus sum ego solus et quærunt animam meam ut auferant eam (Liber I Regum 19, 10)

  • quod cum audisset Helias operuit vultum suum pallio et egressus stetit in ostio speluncæ et ecce vox ad eum dicens quid agis hic Helia (Liber I Regum 19, 13)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina