Encontrados 2318 resultados para: Eli
factum est ergo in die quadam Heli jacebat in loco suo et oculi ejus caligaverant nec poterat videre (Liber I Samuelis 3, 2)
et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit (Liber I Samuelis 3, 5)
et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi (Liber I Samuelis 3, 6)
et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli (Liber I Samuelis 3, 8)
et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo (Liber I Samuelis 3, 9)
in die illo suscitabo adversum Heli omnia quæ locutus sum super domum ejus incipiam et conplebo (Liber I Samuelis 3, 12)
idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum (Liber I Samuelis 3, 14)
dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli (Liber I Samuelis 3, 15)
vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait præsto sum (Liber I Samuelis 3, 16)
et cognovit universus Israël a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini (Liber I Samuelis 3, 20)
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3, 21)
misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)