Encontrados 2318 resultados para: Eli
venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiæ vallis earum usquequo concideris (Liber Ieremiae 47, 5)
relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis (Liber Ieremiae 48, 28)
quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quæ confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me (Liber Ieremiae 49, 4)
si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi (Liber Ieremiae 49, 9)
relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduæ tuæ in me sperabunt (Liber Ieremiae 49, 11)
quia hæc dicit Dominus ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes (Liber Ieremiae 49, 12)
quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem lætitiæ (Liber Ieremiae 49, 25)
et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo jumentorum in prædam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus (Liber Ieremiae 49, 32)
in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quæretur iniquitas Israël et non erit et peccatum Juda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero (Liber Ieremiae 50, 20)
venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum (Liber Ieremiae 50, 26)
quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo Domino exercituum terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël (Liber Ieremiae 51, 5)
curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus et elevatum est usque ad nubes (Liber Ieremiae 51, 9)