Encontrados 12 resultados para: Elemosynam

  • ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)

  • fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere (Liber Ecclesiasticus 4, 1)

  • exorare et facere elemosynam non despicias (Liber Ecclesiasticus 7, 10)

  • non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est pænitentibus (Liber Ecclesiasticus 12, 3)

  • conclude elemosynam in corde pauperis et hæc pro te exorabit ab omni malo (Liber Ecclesiasticus 29, 15)

  • cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritæ faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)

  • te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Evangelium secundum Matthaeum 6, 3)

  • verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis (Evangelium secundum Lucam 11, 41)

  • vendite quæ possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in cælis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit (Evangelium secundum Lucam 12, 33)

  • et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)

  • is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet (Actus Apostolorum 3, 3)

  • cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi (Actus Apostolorum 3, 10)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina