Encontrados 419 resultados para: Electi Populo
erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
tu me elegisti regem populo tuo et judicem filiorum tuorum et filiarum (Liber Sapientiae 9, 7)
suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum iniustorum autem exterminatio (Liber Sapientiae 18, 7)
in populo magno non agnoscar quæ est enim anima mea in tam inmensa creatura (Liber Ecclesiasticus 16, 17)
in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur (Liber Ecclesiasticus 24, 3)
et in omni terra steti et in omni populo (Liber Ecclesiasticus 24, 9)
et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea (Liber Ecclesiasticus 24, 16)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via justitiæ et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in æternum (Liber Ecclesiasticus 37, 29)
et imperantes in præsenti populo et virtute prudentiæ populi sanctissima verba (Liber Ecclesiasticus 44, 4)
glorificavit illum in conspectu regum et jussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam (Liber Ecclesiasticus 45, 3)
