Encontrados 419 resultados para: Electi Populo
da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est judicare (Liber II Paralipomenon 1, 10)
a die qua eduxi populum meum de terra Ægypti non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo meo Israël (Liber II Paralipomenon 6, 5)
exaudi de cælo Domine et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël et doce eos viam bonam per quam ingrediantur et da pluviam terræ quam dedisti populo tuo ad possidendum (Liber II Paralipomenon 6, 27)
si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac (Liber II Paralipomenon 6, 29)
externum quoque qui non est de populo tuo Israël si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 32)
ut exaudias de cælo hoc est de firmo habitaculo tuo preces eorum et facias judicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori (Liber II Paralipomenon 6, 39)
igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israël populo suo (Liber II Paralipomenon 7, 10)
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo (Liber II Paralipomenon 10, 6)
qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore (Liber II Paralipomenon 10, 7)
dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid debeo populo huic qui dixit mihi subleva jugum quod inposuit nobis pater tuus (Liber II Paralipomenon 10, 9)
at illi responderunt ut juvenes et nutriti cum eo in deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi pater tuus adgravavit jugum nostrum tu subleva et sic respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei (Liber II Paralipomenon 10, 10)
cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi (Liber II Paralipomenon 13, 3)
