Encontrados 419 resultados para: Electi Populo
et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu sæviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo (Liber II Samuelis 17, 8)
forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom (Liber II Samuelis 17, 9)
et mel et butyrum oves et pingues vitulos dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto (Liber II Samuelis 17, 29)
igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones (Liber II Samuelis 18, 1)
fuit autem ibi prœlium dispersum super faciem omnis terræ et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa (Liber II Samuelis 18, 8)
et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo (Liber II Samuelis 19, 2)
surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israël autem fugit in tabernacula sua (Liber II Samuelis 19, 8)
transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Juda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israël (Liber II Samuelis 19, 40)
porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et in Bethmacha omnesque electi congregati fuerant ad eum (Liber II Samuelis 20, 14)
dentur nobis septem viri de filiis ejus et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo (Liber II Samuelis 21, 6)
inmisitque Dominus pestilentiam in Israël de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum (Liber II Samuelis 24, 15)
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et ædificem altare Domino et cesset interfectio quæ grassatur in populo (Liber II Samuelis 24, 21)
