Encontrados 406 resultados para: Elá
mitte ad omnem transmigrationem dicens hæc dicit Dominus ad Semejam Neelamiten pro eo quod prophetavit vobis Semejas et ego non misi eum et fecit vos confidere in mendacio (Liber Ieremiae 29, 31)
idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)
ecce ego obducam ei cicatricem et sanitatem et curabo eos et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis (Liber Ieremiae 33, 6)
dixit autem ad eos Hieremias propheta audivi ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis nec celabo vos quicquam (Liber Ieremiae 42, 4)
ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit (Liber Ieremiae 49, 10)
adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum prædicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia ejus superata sunt idola eorum (Liber Ieremiae 50, 2)
et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiæ (Liber Ieremiae 52, 19)
sub firmamento autem pinnæ eorum rectæ alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur (Prophetia Ezechielis 1, 23)
in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israël (Prophetia Ezechielis 12, 6)
et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adæquabo eum terræ et revelabitur fundamentum ejus et cadet et consumetur in medio ejus et scietis quia ego sum Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 14)
hæc dicit Dominus Deus quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis (Prophetia Ezechielis 16, 36)
antequam revelaretur malitia tua sicut hoc tempore in obprobrium filiarum Syriæ et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palestinarum quæ ambiunt te per gyrum (Prophetia Ezechielis 16, 57)