Encontrados 4195 resultados para: Ejus
porro Hieu tetendit arcum manu et percussit Joram inter scapulas et egressa est sagitta per cor ejus statimque corruit in curru suo (Liber II Regum 9, 24)
si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum ejus quem vidi heri ait Dominus reddam tibi in agro isto dicit Dominus nunc igitur tolle proice eum in agro juxta verbum Domini (Liber II Regum 9, 26)
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram (Liber II Regum 9, 30)
percussit igitur Hieu omnes qui reliqui erant de domo Ahab in Hiezraël et universos optimates ejus et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquiæ (Liber II Regum 10, 11)
nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal (Liber II Regum 10, 19)
ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta Hieu autem præparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras anima ejus erit pro anima illius (Liber II Regum 10, 24)
reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber II Regum 10, 34)
et dormivit Hieu cum patribus suis sepelieruntque eum in Samaria et regnavit Joachaz filius ejus pro eo (Liber II Regum 10, 35)
tollens autem Josaba filia regis Joram soror Ahaziæ Joas filium Ahaziæ furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur et nutricem ejus de triclinio et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur (Liber II Regum 11, 2)
ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
anno septimo Hieu regnavit Joas quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Sebia de Bersabee (Liber II Regum 12, 1)