Encontrados 4195 resultados para: Ejus
tribui autem Manasse mediæ possessionem Moses dederat in Basan et idcirco mediæ quæ superfuit dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem ejus plagam cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset illis (Liber Iosue 22, 7)
et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet (Liber Iosue 22, 18)
nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)
absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et ejus vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas præter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum ejus (Liber Iosue 22, 29)
tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen ejus (Liber Iosue 24, 3)
et dedi ei Isaac illique rursum dedi Jacob et Esau e quibus Esau dedi montem Seir ad possidendum Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum (Liber Iosue 24, 4)
et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu ejus (Liber Iosue 24, 10)
transistisque Jordanem et venistis ad Hiericho pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorreus et Ferezeus et Chananeus et Hettheus et Gergeseus et Eveus et Jebuseus et tradidi illos in manus vestras (Liber Iosue 24, 11)
dixitque populus ad Josue Domino Deo nostro serviemus obœdientes præceptis ejus (Liber Iosue 24, 24)
Eleazar quoque filius Aaron mortuus est et sepelierunt eum in Gaab Finees filii ejus quæ data est ei in monte Ephraim (Liber Iosue 24, 33)
dixitque Dominus Judas ascendet ecce tradidi terram in manus ejus (Liber Iudicum 1, 2)
fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt cæsis summitatibus manuum ejus ac pedum (Liber Iudicum 1, 6)