Encontrados 4195 resultados para: Ejus
vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei (Liber Ieremiae 48, 15)
prope est interitus Moab ut veniat et malum ejus velociter adcurret nimis (Liber Ieremiae 48, 16)
consolamini eum omnes qui estis in circuitu ejus et universi qui scitis nomen ejus dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus (Liber Ieremiae 48, 17)
abscisum est cornu Moab et brachium ejus contritum est ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 25)
audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem ejus et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius (Liber Ieremiae 48, 29)
ego scio ait Dominus jactantiam ejus et quod non sit juxta eam virtus ejus nec juxta quod poterat conata sit facere (Liber Ieremiae 48, 30)
et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis ejus (Liber Ieremiae 48, 35)
super omnia tecta Moab et in plateis ejus omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus (Liber Ieremiae 48, 38)
ad filios Ammon hæc dicit Dominus numquid filii non sunt Israël aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus ejus in urbibus ejus habitavit (Liber Ieremiae 49, 1)
ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 2)
ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiæ Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes ejus et principes ejus simul (Liber Ieremiae 49, 3)
fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis ejus (Liber Ieremiae 49, 8)