Encontrados 4195 resultados para: Ejus
sternutatio ejus splendor ignis et oculi ejus ut palpebræ diluculi (Liber Iob 41, 9)
de ore ejus lampades procedunt sicut tædæ ignis accensæ (Liber Iob 41, 10)
de naribus ejus procedit fumus sicut ollæ succensæ atque ferventis (Liber Iob 41, 11)
halitus ejus prunas ardere facit et flamma de ore ejus egreditur (Liber Iob 41, 12)
in collo ejus morabitur fortitudo et faciem ejus præcedet egestas (Liber Iob 41, 13)
membra carnium ejus coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur (Liber Iob 41, 14)
cor ejus indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus (Liber Iob 41, 15)
sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Job et offerte holocaustum pro vobis Job autem servus meus orabit pro vobis faciem ejus suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 8)
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universæ sorores suæ et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum eo panem in domo ejus et moverunt super eum caput et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam (Liber Iob 42, 11)
Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille juga boum et mille asinæ (Liber Iob 42, 12)
sed in lege Domini voluntas ejus et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Liber Psalmorum 1, 2)
et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium ejus non defluet et omnia quæcumque faciet prosperabuntur (Liber Psalmorum 1, 3)