Encontrados 1681 resultados para: Ego
dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures (Liber Iosue 11, 6)
omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël veniat ergo in parte hereditatis Israël sicut præcepi tibi (Liber Iosue 13, 6)
fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum (Liber Iosue 14, 8)
an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt (Liber Iosue 22, 17)
vocavit Josue omnem Israhelem majoresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris ætatis sum (Liber Iosue 23, 2)
en ego hodie ingrediar viam universæ terræ et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quæ se Dominus præstaturum nobis esse pollicitus est unum non præterierit in cassum (Liber Iosue 23, 14)
et ego nolui audire eum sed e contrario per illum benedixi vobis et liberavi vos de manu ejus (Liber Iosue 24, 10)
sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino (Liber Iosue 24, 15)
et ait Judas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon (Liber Iudicum 1, 3)
et ego non delebo gentes quas dimisit Josue et mortuus est (Liber Iudicum 2, 21)
ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Jabin et currus ejus atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua (Liber Iudicum 4, 7)
audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quæ Domino canam psallam Domino Deo Israël (Liber Iudicum 5, 3)