Encontrados 79 resultados para: Edom Damascum effugium

  • et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii (Liber II Samuelis 15, 14)

  • suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom (Liber I Regum 11, 14)

  • et congregavit contra eum viros et factus est princeps latronum cum interficeret eos David abieruntque Damascum et habitaverunt ibi et constituerunt eum regem in Damasco (Liber I Regum 11, 24)

  • et ait Dominus ad eum vade et revertere in viam tuam per desertum in Damascum cumque perveneris ungues Azaël regem super Syriam (Liber I Regum 19, 15)

  • nec erat tunc rex constitutus in Edom (Liber I Regum 22, 48)

  • perrexerunt igitur rex Israël et rex Juda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos (Liber II Regum 3, 9)

  • et ait Josaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israël et Josaphat et rex Edom (Liber II Regum 3, 12)

  • factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquæ veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis (Liber II Regum 3, 20)

  • quod cum vidisset rex Moab prævaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt (Liber II Regum 3, 26)

  • venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriæ ægrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc (Liber II Regum 8, 7)

  • in diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda et constituit sibi regem (Liber II Regum 8, 20)

  • recessit ergo Edom ne esset sub Juda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo (Liber II Regum 8, 22)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina