Encontrados 999 resultados para: Ecce
Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)
Respondit, et ait Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. (Prophetia Danielis 3, 92)
Visio capitis mei in cubili meo Videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo eius nimia. (Prophetia Danielis 4, 7)
Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus de caëlo descendit. (Prophetia Danielis 4, 10)
Videbam in visione mea nocte, et ecce quattuor venti caëli pugnabant in mari magno. (Prophetia Danielis 7, 2)
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius, et in dentibus eius, et sic dicebant ei Surge, comede carnes plurimas. (Prophetia Danielis 7, 5)
Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia, et potestas data est ei. (Prophetia Danielis 7, 6)
Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et fortis nimis, dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. (Prophetia Danielis 7, 8)
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caëli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum. (Prophetia Danielis 7, 13)
Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et prævalebat eis, (Prophetia Danielis 7, 21)
Et lavavi oculus meos, et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea (Prophetia Danielis 8, 3)
