Encontrados 999 resultados para: Ecce
si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introjero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant (Liber Ieremiae 14, 18)
numquid proiciens abiecisti Judam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatio (Liber Ieremiae 14, 19)
quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem lætitiæ vocem sponsi et vocem sponsæ (Liber Ieremiae 16, 9)
sed et vos pejus operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiat (Liber Ieremiae 16, 12)
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti (Liber Ieremiae 16, 14)
ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post hæc mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum (Liber Ieremiae 16, 16)
idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus (Liber Ieremiae 16, 21)
ecce ipsi dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat (Liber Ieremiae 17, 15)
et descendi in domum figuli et ecce ipse faciebat opus super rotam (Liber Ieremiae 18, 3)
numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israël ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israël (Liber Ieremiae 18, 6)
nunc ergo dic viro Judæ et habitatoribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra (Liber Ieremiae 18, 11)
et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus (Liber Ieremiae 19, 3)
