Mosaico decorativo

Encontrados 999 resultados para: Ecce

  • ecce ego inducam super te malum et demetam posteriora tua et interficiam de Ahab mingentem ad parietem et clausum et ultimum in Israël (Liber I Regum 21, 21)

  • nuntius vero qui jerat ut vocaret Micheam locutus est ad eum dicens ecce sermones prophetarum ore uno bona regi prædicant sit ergo et sermo tuus similis eorum et loquere bona (Liber I Regum 22, 13)

  • nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum (Liber I Regum 22, 23)

  • ecce descendit ignis de cælo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant sed nunc obsecro ut miserearis animæ meæ (Liber II Regum 1, 14)

  • cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per turbinem in cælum (Liber II Regum 2, 11)

  • dixeruntque illi ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possint ire et quærere dominum tuum ne forte tulerit eum spiritus Domini et projecerit in uno montium aut in una vallium qui ait nolite mittere (Liber II Regum 2, 16)

  • dixerunt quoque viri civitatis ad Heliseum ecce habitatio civitatis hujus optima est sicut tu ipse domine perspicis sed aquæ pessimæ sunt et terra sterilis (Liber II Regum 2, 19)

  • factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquæ veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis (Liber II Regum 3, 20)

  • mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)

  • dixit ad puerum loquere ad eam ecce sedule in omnibus ministrasti nobis quid vis ut faciam tibi numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militiæ quæ respondit in medio populi mei habito (Liber II Regum 4, 13)

  • profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli cumque vidisset eam vir Dei de contra ait ad Giezi puerum suum ecce Sunamitis illa (Liber II Regum 4, 25)

  • ingressus est ergo Heliseus domum et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus (Liber II Regum 4, 32)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina