Encontrados 1781 resultados para: Eam
porro mater pueri ait vivit Dominus et vivit anima tua non dimittam te surrexit ergo et secutus est eam (Liber II Regum 4, 30)
at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos (Liber II Regum 4, 35)
hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret et illo innitente super manum meam si adoravero in templo Remmon adorante me in eodem loco ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re (Liber II Regum 5, 18)
eamus usque ad Jordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite (Liber II Regum 6, 2)
qui ait non te salvet Dominus unde salvare te possum de area an de torculari dixitque ad eam rex quid tibi vis quæ respondit (Liber II Regum 6, 27)
dixeruntque ad invicem non recte facimus hæc enim dies boni nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis (Liber II Regum 7, 9)
Hiezabel quoque comedent canes in agro Hiezraël nec erit qui sepeliat eam aperuitque ostium et fugit (Liber II Regum 9, 10)
at ille dixit eis præcipitate eam deorsum et præcipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulæ qui conculcaverunt eam (Liber II Regum 9, 33)
cumque ingressus esset et comederet bibissetque ait ite videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est (Liber II Regum 9, 34)
cumque issent ut sepelirent eam non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus (Liber II Regum 9, 35)
et comminuerunt eam destruxerunt quoque ædem Baal et fecerunt pro ea latrinas usque ad diem hanc (Liber II Regum 10, 27)
præcepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis educite eam extra consepta templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio dixerat enim sacerdos non occidatur in templo Domini (Liber II Regum 11, 15)