Encontrados 1781 resultados para: Eam
et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam (Liber I Samuelis 26, 22)
Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (Liber I Samuelis 26, 23)
dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor (Liber I Samuelis 28, 7)
ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce obœdivit ancilla tua voci tuæ et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me (Liber I Samuelis 28, 21)
mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma (Liber I Samuelis 28, 24)
cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia Amalechitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni (Liber I Samuelis 30, 1)
cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas (Liber I Samuelis 30, 3)
rursumque locutus est Abner ad Asaël recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum (Liber II Samuelis 2, 22)
qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me (Liber II Samuelis 3, 13)
misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim (Liber II Samuelis 3, 14)
misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais (Liber II Samuelis 3, 15)
sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est (Liber II Samuelis 3, 16)