Encontrados 1781 resultados para: Eam
duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)
quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo ejus fungatur officio (Liber Deuteronomii 20, 6)
quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam (Liber Deuteronomii 20, 7)
sin autem fœdus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam (Liber Deuteronomii 20, 12)
quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum (Liber Deuteronomii 20, 19)
et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam quæ numquam arata est nec sementem recepit et cædent in ea cervices vitulæ (Liber Deuteronomii 21, 4)
et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem (Liber Deuteronomii 21, 11)
et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua (Liber Deuteronomii 21, 13)
sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam (Liber Deuteronomii 21, 14)
similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quæ perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam (Liber Deuteronomii 22, 3)
si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis (Liber Deuteronomii 22, 6)
non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quæ nascuntur ex vinea pariter sanctificentur (Liber Deuteronomii 22, 9)