Encontrados 673 resultados para: Dux
et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)
ne forte dicant habitatores terræ de qua eduxisti nos non poterat Dominus introducere eos in terram quam pollicitus est eis et oderat illos idcirco eduxit ut interficeret eos in solitudine (Liber Deuteronomii 9, 28)
qui sunt populus tuus et hereditas tua quos eduxisti in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento (Liber Deuteronomii 9, 29)
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal (Liber Deuteronomii 11, 29)
propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)
lapidibus obrutus necabitur quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 13, 10)
observa mensem novarum frugum et verni primum temporis ut facias phase Domino Deo tuo quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte (Liber Deuteronomii 16, 1)
si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et majorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Ægypti (Liber Deuteronomii 20, 1)
si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris (Liber Deuteronomii 21, 10)
si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit (Liber Deuteronomii 22, 13)
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi (Liber Deuteronomii 23, 4)
cumque egressa alterum maritum duxerit (Liber Deuteronomii 24, 2)