Encontrados 321 resultados para: Donec

  • in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius judicetur (Liber Numeri 35, 12)

  • liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur (Liber Numeri 35, 25)

  • et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istum (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitæ qui morantur in Ar donec veniamus ad Jordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Jordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur (Liber Deuteronomii 7, 23)

  • tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum (Liber Deuteronomii 11, 5)

  • si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quæ contra te dimicat (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem in omnia opera tua quæ facies donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me (Liber Deuteronomii 28, 20)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina