Encontrados 587 resultados para: Domus Amri et Jezabel descensus

  • et viduam et repudiatam non accipient uxores sed virgines de semine domus Israël sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote accipient (Prophetia Ezechielis 44, 22)

  • et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israël ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israël (Prophetia Ezechielis 45, 17)

  • et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portæ atrii interioris (Prophetia Ezechielis 45, 19)

  • et dixit ad me hæc est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi (Prophetia Ezechielis 46, 24)

  • et convertit me ad portam domus et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquæ autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris (Prophetia Ezechielis 47, 1)

  • Emath Berotha Sabarim quæ est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quæ est juxta terminos Auran (Prophetia Ezechielis 47, 16)

  • et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. (Prophetia Danielis 1, 2)

  • Et respondens rex ait Chaldæis Sermo recessit a me nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestræ publicabuntur. (Prophetia Danielis 2, 5)

  • A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • Ad quæ respondens Daniel, ait coram rege Munera tua sint tibi, et dona domus tuæ alteri da scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. (Prophetia Danielis 13, 26)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina