Mosaico decorativo

Encontrados 635 resultados para: Domum

  • et dixi eis non aperiantur portæ Hierusalem usque ad calorem solis cumque adhuc adsisterent clausæ portæ sunt et oppilatæ et posui custodes de habitatoribus Hierusalem singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam (Liber Nehemiae 7, 3)

  • hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Nehemiae 7, 61)

  • sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)

  • erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri (Liber Nehemiae 10, 38)

  • ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)

  • et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem (Liber Nehemiae 12, 36)

  • et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis (Liber Nehemiae 13, 11)

  • et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas ejus restituta est ei (Liber Thobis 1, 25)

  • tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum (Liber Thobis 2, 4)

  • contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum jactasset se juxta parietem et obdormisset (Liber Thobis 2, 10)

  • cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum (Liber Thobis 9, 8)

  • monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere (Liber Thobis 10, 13)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina